True Christian Religion (Ager) n. 601

Previous Number Next Number See English 

601. [VIII.] Quod Homini regenerato sit nova Voluntas et novus Intellectus. Quod homo regeneratus sit homo innovatus seu novus, scit ecclesia hodierna tam ex Verbo, quam ex ratione. Ex Verbo ex his: "Facite vobis cor novum, et spiritum novum; quare.. moriemini, domus Israelis?" (Ezech. xviii. 31.] "Dabo vobis cor novum, et spiritum novum in medio vestri, et removebo cor lapidis e carne [1]vestra; et dabo vobis cor carnis, et spiritum meum dabo in medio vestri" (Ezech. xxxvi. [26,] 27). "Ex nunc neminem novimus secundum carnem; quare si quis in Christo est, nova creatura est" (2 Cor. v. 16, 17). Per "cor novum" ibi intelligitur voluntas nova, et per "spiritum novum" intellectus novus; nam "cor" in Verbo significat voluntatem, et "spiritus," dum conjungitur cordi, intellectum. Ex Ratione, quod homini regenerato sit nova voluntas et novus intellectus, est quia hae duae facultates faciunt hominem, et hae sunt quae regenerantur. Quare omnis homo talis est, qualis est quoad illas; malus cui voluntas mala est, et plus malus, si intellectus illi favet; vicissim autem bonus. Sola religio renovat et regenerat hominem; haec supremam sedem in mente humana sortitur, et sub se videt civilia quae mundi sunt, et quoque transcendit per haec sicut purus succus per arborem usque in apicem ejus, et ex altitudine illa prospicit naturalia, sicut qui e turri aut monte prospicit campestria infra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church