613. Qui novit quomodo caelum et infernum inter se sunt, et quomodo removetur unum ab altero, ille nosse potest quomodo homo regeneratur, ut et qualis homo regeneratus est. Ut hoc intelligatur, in summario propalabitur hoc, quod omnes qui in caelo sunt aspiciant Dominum a facie, et omnes qui in inferno sunt avertant faciem a Domino; quare dum e caelo inspicitur infernum, apparent modo occipitio et tergo; immo etiam apparent sicut inversi ut antipodes pedibus sursum et capitibus deorsum, et hoc tametsi ambulant super pedibus, et facies circumvertunt; nam est directio opposita interiorum mentis eorum, quae illum visum producit. Haec mirabilia ex autopsia refero. Ex his mihi detectum est, quomodo fit regeneratio; quod fiat prorsus sicut infernum removetur et sic separatur a caelo; nam, ut supra dictum, homo quoad primam naturam quam trahit ex nativitate, in minima effigie est infernum, et quoad alteram naturam quam trahit ex secunda nativitate, in minima effigie est caelum. Ex his sequitur, quod mala apud hominem similiter removeantur et separentur sicut infernum et caelum in magna effigie, et quod mala sicut removentur avertant se a Domino, et se successive invertant, et quod hoc fiat in eo gradu, quo implantatur caelum, hoc est, sicut homo [1]fit novus. His illustrationis gratia adjicietur hoc, quod unumquodvis malum apud hominem conjunctionem habeat cum talibus in inferno qui in simili malo sunt, et vicissim quod unumquodvis bonum apud hominem conjunctionem habeat cum talibus in caelo qui in simili bono sunt.