True Christian Religion (Ager) n. 627

Previous Number Next Number See English 

627. Sunt itaque illa tria, fides, imputatio, et meritum Christi, in hodierna ecclesia unum, et vocari possunt triunum, nam si aufertur unum ex illis tribus, fieret theologia hodierna non aliquid, nam haec a tribus illis ut unum perceptis pendet sicut longa catena ab unco fixo; prout si auferretur vel fides, vel imputatio, vel meritum Christi, fierent omnia quae dicuntur de justificatione, de remissione peccatorum, de vivificatione, innovatione, regeneratione, sanctificatione, deque Evangelio, de libero arbitrio, de charitate et bonis operibus, immo de vita aeterna, sicut urbes desolatae, aut sicut rudera templi; et ipsa fides antesignana non aliquid, et sic universa ecclesia foret desertum et desolatio. Ex his patet, super qua columna domus Dei hodie fundata est; quae si avelleretur, subrueret illa sicut domus in qua fuerunt satrapae Philisthaeorum et populus ad tria millia ludentes, cujus binas columnas simul Schimson evulsit, qui tunc mortui et occisi sunt (Judic. xvi. 29). Hoc dicitur, quia in antecedentibus ostensum est, et in Appendice ostendendum est, quod fides illa non sit Christiana, quia dissidet a Verbo; et quod imputatio illius fidei sit vana, quia meritum Christi non est imputabile.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church