True Christian Religion (Ager) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. (v.) Quod Deus omnipraesens sit a primis ad ultima sui ordinis. - Quod Deus omnipraesens sit a primis ad ultima sui ordinis, est per calorem et lucem e Sole mundi spiritualis, in cujus medio est per hunc Solem factus est ordo, et ex illo emittit calorem et lucem, quae pervadunt universum a primis ad ultima ejus, ac producunt vitam, quae est homini, et cuivis animali, et quoque animam vegetativam, quae est cuivis germini super tellure; et illa duo influunt in omnia et singula, et faciunt ut unumquodvis subjectum vivat et crescat secundum ordinem illis a creatione inditum; et quia Deus non est extensus, et usque implet omnia extensa universi, omnipraesens est. Quod Deus in omni spatio sit absque spatio, et in omni tempore absque tempore, et quod inde universum quoad essentiam et ordinem sit plenitudo Dei, alibi ostensum est; et quia ita est, per omnipraesentiam percipit omnia, per omniscientiam providet omnia, et per omnipotentiam operatur omnia. Unde patet, quod omnipraesentia, omniscientia et omnipotentia unum faciant, seu quod una ponat alteram, et sic quod separari nequeant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church