630. Accedit, quod imputatio hodierna auferat homini omnem potentiam ex libero aliquo arbitrio in spiritualibus, et ne quidem relinquat tantillum ut possit ignem ex vestibus excutere, et corpus suum indemnisare; aut domum suam incensam per aquas exstinguere, et familiam suam eripere; cum tamen Verbum a principio ad finem docet, ut quisque fugiat mala, quia sunt diaboli et a diabolo, et faciat bona quia sunt Dei et a Deo, et quod illa facturus sit a se, operante Domino. Sed imputatio hodierna proscribit potentiam ad ita faciendum sicut internecinum fidei et inde saluti, propter causam, ne aliquid hominis intret imputationem, et sic meritum Christi; ex qua stabilita, profluxit satanicum hoc, quod homini absoluta impotentia sit in spiritualibus, quod simile est, sicut diceretur, "Progredere," tametsi non tibi sunt pedes, ne quidem unus; "Lava te," et tamen ambae manus sunt amputatae; aut "Fac bonum, sed dormi;" aut "Nutri te," sed absque lingua; et quoque simile est, sicut data sit voluntas quae non est voluntas; potestne dicere, "Non possum plus quam statua salis uxor Loti, nec plus quam Dagon deus Philistaeorum, quum in fanum ejus introducta est arca Dei; timeo ne mihi sicut illi evellatur caput, et volae manuum projiciantur super limen (1 Sam. v. 4): nec plus quam Beelschebub deus Ekronis, qui ex significatione nominis sui solum potest abigere muscas." Quod talis impotentia in spiritualibus hodie credatur, ex collectis supra de Libero Arbitrio (n. 464), videatur.