True Christian Religion (Ager) n. 646

Previous Number Next Number See English 

646. Quod bonum quod est charitas, et malum quod est iniquitas, post mortem imputentur, ex omni experientia de sorte illorum, qui ex hoc mundo in alterum transeunt, testatum mihi factum est. Quisque postquam aliquot dies ibi moratus est, exploratur qualis est, ita qualis fuit in priori mundo quoad religionem; quo facto, exploratores renuntiant hoc ad caelum, et tunc transfertur ad similes, ita ad suos; ita fit imputatio. Quod imputatio boni sit omnibus qui in caelo sunt, et imputatio mali omnibus qui in inferno, patuit mihi ex ordinatione utriusque a Domino. Universum caelum ordinatum est in societates secundum omnes varietates amoris boni, et universum infernum secundum omnes varietates amoris mali. Similiter ordinatur ecclesia in terris a Domino, haec enim correspondet caelo; ejus religio est bonum. Praeterea quaere quemcumque libet religione et simul ratione praeditum, sit ex hac aut ex binis alteris partibus orbis, quem credit venturum in caelum, et quem in infernum; et respondebunt consentienter, quod illi qui bonum faciunt in caelum, et quod qui malum in infernum. Insuper quis non scit, quod omnis verus homo amet hominem, coetum ex pluribus, civitatem, et regnum ex bono eorum? immo non modo homines, sed etiam bestias, et quoque inanimata, ut domus, possessiones, agros, hortos, arbores, silvas, terras, immo metalla et lapides, ex bonitate et usu illorum, bonum et usus unum sunt; quid non Dominus amaret hominem et ecclesiam ex bono?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church