True Christian Religion (Ager) n. 660

Previous Number Next Number See English 

660. Quoniam bonum est voluntatis et verum est intellectus, et multa in mundo correspondent bono, sicut fructus et usus, ac ipsa imputatio aestimationi et pretio, sequitur quod illa quae de imputatione hic dicta sunt, possint cum omnibus creatis comparari; nam sicut prius hic et ibi ostensum est, omnia in universo se referunt ad bonum et verum, et e contra ad malum et falsum. Comparatio itaque fieri potest cum ecclesia, quod illa reputetur ex charitate et fide, et non ex ritualibus, quae adjunguntur. Comparatio etiam fieri potest cum ministro ecclesiae, quod aestimetur ex ejus voluntate et amore, et simul ex ejus intellectu in spiritualibus, et non ex affabilitate et amictu. [2.] Comparatio etiam datur cum cultu et cum templo in quo ille fit; ipse cultus fit in voluntate, ac in intellectu sicut in suo templo, et hoc sanctum vocatur non ex se, sed ex Divino quod ibi docetur: et quoque comparatio datur cum imperio, ubi bonum regnat et simul verum, quod adamatur; non autem ubi verum et non bonum. Quis de rege judicat ex satellitiis, equis et curribus, et non ex regio, quod sciunt apud illum? Regium est amoris et prudentiae gubernandi. Quis in triumpho non aspicit victorem, et ab illo pompam, et non ex hac illum? consequenter ab essentiali formale, et non vicissim? Voluntas est essentiale, et cogitatio est formale; et nemo potest imputare formali, nisi id quod trahit ex essentiali, ita huic et non illi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church