662. Alterum Memorabile:- Post aliquod temporis spatium intravi quendam lucum, et ibi ambulavi in meditatione de illis qui in concupiscentia et inde phantasia possidendi illa quae mundi sunt: et tunc ad aliquam distantiam a me vidi binos angelos inter se colloquentes, et per vices me aspicientes; quare accessi proprius, et me appropinquantem allocuti dicebant, "Percipimus in nobis quod meditaris quod nos loquimur, seu quod nos loquamur quod tu meditaris, quod est ex communicatione affectionum reciproca." Quaesivi itaque quid loquerentur. Dicebant, "De phantasia, de concupiscentia, et de intelligentia; et nunc de illis qui delectant se ex visione et imaginatione possessionis omnium mundi." [2.] Et tunc rogavi, ut mentem suam expromerent de tribus illis, de concupiscentia, phantasia et intelligentia. Et exorsi sermonem dicebant, quod unusquisque in concupiscentia sit interius ex nativitate, sed in intelligentia exterius ex educatione; et quod nemo in intelligentia, minus in sapientia sit interius, ita quoad spiritum, nisi a Domino: "omnis enim detinetur a concupiscentia mali, ac tenetur in intelligentia secundum aspectum ad Dominum, et simul conjunctionem cum Ipso; absque eo homo non est nisi quam concupiscentia: at usque hic in externis seu quoad corpus est in intelligentia ex educatione: homo enim concupiscit honores et opes, seu eminentiam et opulentiam; et haec duo non assequitur nisi appareat moralis et spiritualis, ita intelligens et sapiens: ac ita apparere discit ab infantia; quae causa est, quod ut primum inter homines seu in coetus venit, invertat spiritum suum, ac removeat illum a concupiscentia, et ex decoris et honestis, quae ex infantia didicit, et in memoria corporis retinet, loquatur et agat; et quam maxime caveat, ne aliquid ex concupiscentiae vesania, in qua est ejus spiritus, emanet. [3.] Inde est omnis homo, qui non interius a Domino ducitur, simulator, sycophanta, hypocrita, et sic apparens homo, et tamen non homo; de quo potest dici, quod ejus crusta seu corpus sapiat. ac ejus nucleus seu spiritus insaniat; tum quod externum ejus sit humanum ac internum ferinum: tales occipitio spectant sursum, et frontispicio deorsum; ita ambulant sicut gravedine obsessi capite pendente, cum vultu prono ad terram: illi dum exuunt corpus, et fiunt spiritus, et tunc manumittuntur, fiunt suae concupiscentiae vesaniae; nam illi qui in amore sui sunt, cupiunt dominari super universum, immo extendere ejus limites illuc ad amplificandum dominium; nusquam vident finem. Illi qui in amore mundi sunt, cupiunt possidere omnia ejus, ac dolent et invident si aliqui thesauri apud aliquos latent reconditi; quare tales ne mere concupiscentiae fiant, et sic non homines, datur illis in mundo spirituali, cogitare ex timore jacturae famae, et sic honoris et lucri, ut et ex timore legis et ejus poenae, et quoque datur impendere mentem in aliquod studium seu opus, per quae tenentur in externis et sic in statu intelligentiae, utcunque interius delirant et insaniunt." [4.] Post haec quaesivi, num omnes illi qui in concupiscentia sunt, etiam in ejus phantasia sint. Respondebant quod illi in phantasia suae concupiscentiae sint, qui interius in se cogitant, et nimium indulgent suae imaginationi, loquendo secum; "hi enim separant spiritum suum paene a nexu cum corpore, et ex visione inundant intellectum, et fatue oblectant se sicut ex possessione universali: in hoc delirium immittitur homo post mortem, qui spiritum suum a corpore abstraxit, et non ex delicio delirii voluit recedere; cogitando aliquid ex religione de malis et falsis, et minime aliquid de effreno amore sui, quod sit destructivus amoris in Dominum, ac de effreno amore mundi, quod sit destructivus amoris erga proximum. [5.] Post haec supervenit binos angelos et quoque me desiderium videndi illos qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; et percepimus quod desiderium illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur. Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; quare aspeximus nos mutuo, et diximus, "Eamus;" ac visa est apertura, et ibi scala; per hanc descendimus; et dictum est quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum. Et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum. Intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab oriente et meridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum. [6.] Et quaerebamus, "Sunt illa opes omnium mundi?" Dicebant, "Non omnium mundi, sed omnium regni." Sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda. quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae. Stetimus in medio illorum, et diximus, "Creditis quod omnes opes regni possideatis." Et responderunt, "Possidemus." Dein quaesivimus, "Quis vestrum?" Dicebant, "Quisque." Et quaesivimus, "Quomodo quisque? estis multi." Dicebant, "Quisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint; non licet alicui cogitare, minus dicere, Mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, tua sunt mea." Nummi super mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt: dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant. [7.] Et tunc diximus. "Fuistisne nati homines rationis? unde ista fatuitas visionaria vobis est?" Dixerunt, "Scimus quod vanitas imaginaria sit, sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et deliciamur sicut ex possessione omnium; at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit; sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit. ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; sic alternis sapimus et insanimus. Scimus etiam quod dura sors maneat illos qui astu surripiunt aliis sua bona." Quaesivimus. "Quae sors?" Dicebant, "Absorbentur, ac nudi intruduntur in aliquem infernalem carcerem, ubi tenentur laborare pro veste et pro cibo, ac postea pro aliquibus obolis, quos colligunt, in quibus ponunt gaudium cordis sui; sed si malum faciunt sodalibus, dabunt partem obolorum suorum in mulctam."