True Christian Religion (Ager) n. 673

Previous Number Next Number See English 

673. Ex his sequitur, quod lavationes, et quoque baptismata, nisi internum hominis purificetur a malis et falsis, nihil plus efficiant quam paropsides et patinae mundatae a Judaeis, ac ut ibi quoque sequitur, quam ut sepulcra quae fores apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni inmunditie (Matth. xxiii. 25-28): quod adhuc patet ex eo, quod inferna sint plena satanis ex hominibus tam baptizatis quam non baptizatis. Quid autem praestat baptismus, videbitur in sequentibus: quare absque usibus et fructibus ejus, non plus ad salutem conducit, quam cidaris triplicata supra caput Papae, et signum crucis super calceis ejus, ad pontificiam ejus supereminentiam; nec plus quam purpurea vestis, circum cardinalem ad ejus dignitatem; aut pallium circum episcopum ad veram ministerii ejus functionem; neque plus quam thronus, corona sceptrum et chlamys apud regem, ad regiam ejus potestatem; nec plus quam [1]pileus sericatus super capite doctoris laurea insigniti ad ejus intelligentiam; neque plus quam vexilla ante turmas equitum, ad fortitudinem illorum in bello: immo adhuc potest dici, quod non plus purificet hominem, quam lavatio apud ovem et agnum ante tonsionem; nam naturalis homo separatus a spirituali homine, est mere animalis, immo, ut prius ostensum est, est plus fera quam fera silvae; quapropter si lavaris aqua pluviae, aqua roris, aquis fontium excellentissimorum, seu, ut prophetae dicunt, si mundaris nitro, hyssopo, smegmate, seu sapone cottidie, usque non purificaris ab iniquitatibus nisi per media regenerationis, de quibus in capitibus de Paenitentia, ac de Reformatione et Regeneratione, actum est


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church