707. Quod per "panem" simile intelligatur quod per "carnem," constat clare ex Domini verbis: "Jesus accipiens panem,.. fregit et dedit.., dicens,... Hic est corpus meum" (Matth. xxvi. [26]; Marc. xiv. [22]; Luc. xxii. [19]):
tum, "Panis, quem Ego dabo, caro mea est, quam Ego dabo pro mundi vita" (Joh. vi. 51):
et quoque dicit, Quod Ipse sit Panis vitae, qui manducat ex hoc Pane, vivet in aeternum (Joh. vi. 48, 51, 58). Hic panis etiam est, qui intelligitur per sacrificia, quae vocantur panis in sequentibus locis:
"Illa adolebit sacerdos super altari, panis igniti Jehovae" (Levit. iii. 2, 16). Filii Aharonis "sancti erunt Deo suo neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui illi offerentes." Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens. "Vir de semine Aharonis.., in quo fuerit macula, non accedet ad offerendum panem Dei sui" (Levit. xxi. 6, 8, 17, 21). "Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem meam, panem meum, in ignita odoris quietis, observabitis, ut offeratis Mihi in stato tempore" (Num. xxviii. 2). Qui tetigerit immundum, non comedet de sanctificatis, sed lavabit carnem suam in aqua, et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc (Levit. xxii. 6, 7):
comedere ex sanctificatis erat carnem ex sacrificiis, quae hic quoque vocatur panis; praeter apud Malachiam (i. 7). Per "minchas" in sacrificiis, quae erant ex simila tritici, ita panis, nec aliud significabatur (Levit. 11. I-2; vi. {1}7-14 (B.A. 14-21); vii. 9-13, et alibi). Nec aliud per panes super mensa in tabernaculo, qui vocabantur "panes facierum" ac propositionis (de quibus Exod. xxv. 30; xl. 23; Levit. xxiv. 5-{2}9). Quod non panis naturalis per panem intelligatur, sed panis caelestis, patet ex his: "Non per panem solum vivit homo, sed per omne quod exit ex ore Jehovae vivit homo" (Deutr. {3} viii. 3). "Immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae" (Amos. viii. 2). Praeterea per "panem" intelligitur omnis cibus (Lev. xxiv. 5-9; Exod. xxv. 30; xl. 23; Num. iv. 7; 1 Reg. vii. 48). Quod etiam cibus spiritualis, patet ab his Domini verbis, "Operamini cibum non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (Joh. vi. 27).