True Christian Religion (Ager) n. 711

Previous Number Next Number See English 

711. QUOD EX HIS INTELLECTIS COMPREHENDI POSSIT, QUOD SANCTA CENA UNIVERSALITER ET SINGULARITER CONTINEAT OMNIA ECCLESIAE ET OMNIA CAELI.

In articulo praecedente ostensum est, quod in Sancta Cena sit Ipse Dominus, et quod Caro et Panis sint Ipse quoad Divinum Bonum Amoris, et quod Sanguis et Vinum sint Ipse quoad Divinum Verum Sapientiae; quare tria sunt quae Sancta Cena involvit, nempe Dominum, Divinum Ipsius Bonum et Divinum Ipsius Verum. Cum itaque Sancta Cena haec tria includit et continet, sequitur quod etiam includat et contineat universalia caeli et ecclesiae: et quia omnia singularia ab universalibus dependent, sicut contenta a suis continentibus, sequitur etiam, quod Sancta Cena includat et contineat omnia singularia caeli et ecclesiae. Ex his primum constat, quod quia per Domini "Carnem" et "Sanguinem," et similiter per panem et vinum, intelligitur Divinum Bonum et Divinum Verum, utrumque a Domino et Dominus, Sancta Cena contineat universaliter et singulariter omnia caeli et ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church