True Christian Religion (Ager) n. 713

Previous Number Next Number See English 

713. E contra sunt tria universalibus illis opposita, quae sunt diabolus, malum et falsum. Diabolus (per quem intelligitur infernum), est in opposito contra Dominum, malum est in opposita contra bonum, et falsum contra verum: haec tria unum faciunt, nam ubi diabolus est, ibi etiam malum et inde falsum est. Haec tria etiam universaliter et singulariter continent omnia inferni, et quoque omnia mundi, quae contra caelum et ecclesiam sunt. Sed quia opposita sunt, ideo prorsus separata sunt, sed usque continentur in nexu per mirabilem subjectionem totius inferni sub caelo, mali sub bono, et falsi sub vero, de qua subjectione in opere de Caelo et Inferno actum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church