722. QUOD ILLI AD SANCTAM CENAM DIGNE ACCEDANT, QUI IN FIDE IN DOMINUM ET IN CHARITATE ERGA PROXIMUM SUNT, ITA QUI REGENERATI SUNT.
Quod Deus, charitas et fides, sint tria universalia ecclesiae, quia sunt universalia media salutis, scitur, agnoscitur et percipitur a quovis Christiano qui studet Verbo. Quod Deus agnoscendus sit, ut alicui sit religio, et in illo aliquid ecclesiae, ipsa ratio in qua aliquid spirituale est, dictat; quare qui ad Sanctam Cenam accedit, et Deum non agnoscit, illam profanat, oculo enim videt panem et vinum, et lingua gustat illa, at mens cogitat, "Quid hoc nisi adiaphoron? et quid differunt a similibus super mea mensa? quod tamen facio, ne a sacerdotio, et inde a vulgo infamiae quod atheus sim, inculper." (2.) Quod post agnitionem Dei, charitas sit alterum medium, quod facit ut quis digne accedat, constat tam ex Verbo, quam ex orationibus praelectis ante accessionem in toto Christiano orbe. Ex Verbo:
Quod primarium mandatum et praeceptum sit, ut Deum super omnia ament, et proximum sicut seipsum (Matth. xxi. 34-39; Luc. x. 25-28). Tum apud Paulum, Quod sint tria, quae conferunt ad salutem, et quod illorum maxima sit charitas (1 Cor. xiii. 13). Ut et ex his:
"Scimus quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audiat" (Joh. ix. 31). "Omnis (arbor) qui non facit fructum bonum, exscinditur et in ignem Conjicitur" (Matth. vii. 19, 20; Luc. iii. 8, 9). (3.) Ex orationibus praelectis ante accessionem ad Sanctam Cenam in toto Christiano orbe: In illis ubivis serio admonentur ut sint in charitate per reconciliationem et paenitentiam, ex quibus hic solum transcribam haec ex oratione ad communicantes in Anglia. "Haec est via, et hoc est medium, ut quis fiat dignus particeps Sanctae Cenae: primarium est, ut exploret suae vitae facta et commercia secundum normam praeceptorum Dei; et in quibuscunque animadvertit se offendisse voluntate et loquela, aut factis, tunc deploret vitiosam suam naturam, et confessionem faciat coram omnipotente Deo, cum pleno proposito emendandi vitam. Et si animadvertit offensas ejus esse tales, ut non modo sint contra Deum, sed etiam contra proximum, tunc reconciliabit se illi, et promptus erit ad restitutionem et satisfactionem ex omni potentia sua, propter injurias et mala alicui facta, et similiter promptus erit ad remittendum aliis offensas, quemadmodum vult ut offensae suae remittantur a Deo; alioqui receptio Sanctae Cenae non facit nisi quam aggravet damnationem. Quapropter si quis vestrum est blasphemator Dei, obtrectator et sugillator Verbi Ipsius, ({1}aut adulter,) aut in malitia vel in malevolentia, aut in alio enormi crimine, paenitentiam a peccatis age; si non, ad Sanctam Cenam ne accedas: alioqui post receptionem Sanctae Cenae diabolus intraturus est in te, sicut intravit in Judam, et impleturus te omni iniquitate, et destructurus et corpus et animam. (4.) Quod Fides in Dominum sit tertium medium dignae fruitionis Sanctae Cenae, est quia charitas et fides unum faciunt, sicut calor et lux tempore veris, ex quibus duobus conjunctis renascitur omnis arbor; similiter ex calore spirituali, qui est charitas, et ex luce spirituali, quae {2}est veritas fidei, vivit omnis homo. Quod fides in Dominum hoc faciat, constat ex his locis:
"Qui credit in Me,...non morietur in aeternum," sed vivet (Joh. xi 25, 26). Haec est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium, habeat vita aeternam (Joh. vi. 40). "Adeo..dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum....habeat vitam aeternam" (Joh. iii. 15, 16). "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio,non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36). "Sumus in veritate, in Filio Dei Jesu Christo; Hic est verus Deus et vita aeterna" (1 Joh. v. 20, 21 (B.A.-20)).