730. Cum Sancta Cena simile est ut cum Foedere, quod post pacta conventa pangitur, et demum sigillo obsignatur. Quod Sanguis Domini sit foedus, docet Ipse; dixit enim, cum sumpsit poculum, et dedit, "Bibite ex eo omnes; hoc est Sanguis meus, ille Novi Testamenti" (Matth. xxvi. (27,) 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. 20). Novum Testamentum est Novum Foedus; quare Verbum ante Domini adventum per Prophetas conscriptum vocatur Vetus Testamentum ac Foedus, et Verbum post Ipsius adventum per Evangelistas et Apostolos, Novum Testamentum seu Foedus. Quod Divinum Verum Verbi intelligatur per "Sanguinem" et similiter per "vinum" in Sancta Cena, videatur supra in artic. 2 (n. 7, 10, (totius operis, n. 706, 708)); et Verbum est ipsum Foedus, quod Dominus pepigit cum homine. et homo cum Domino;
nam Dominus descendit ut Verbum, hoc est, ut Divinum Verum; et quia hoc est Sanguis Ipsius, ideo Sanguis in Ecclesia Israelitica, quae fuit repraesentativa Ecclesiae Christianae, dictus est Sanguis foederis (Exod. xxiv. {2}8; Sach. ix. 11);
Ac Dominus, Foedus populi (Esai. xlii. 6; xlix. 8; Jerem. xxxi. 31-34; Psalm. cxi. 9). Quod omnino obsignatio debeat esse, ut sit aliqua certitudo, et quod illa sequatur post acta deliberata, est quoque secundum ordinem in mundo. Quid legatio et testamentum absque obsignatione? Quid judicatio absque sententia subscripta, ut judicium ratum sit? Quid eminens administratio in regno absque diplomate? Quid promotio ad aliquod officium absque confirmatione? Quid possessio domus absque emptione, aut conventione cum possessore? Quid progressio ad aliquem finem, aut cursitatio ad aliquam metam, et sic ad praemium, si non aliquis finis aut meta est, ubi praemium reportabit? et nisi praetor sponsionem suam aliquo modo stabilivit? Sed ultima haec solum illustrationis causa adjecta sunt, ut a simplici etiam percipiatur quod Sancta Cena sit sicut obsignatio, sigillum, tessera, ac legationis testificatio, etiam coram angelis, quod filii Dei sint; et insuper sicut clavis ad domum in caelo, ubi in aeternum habitabunt.