741. Post haec angelus dixit illis, "Nondum est meridies diei; venite mecum in principis nostri hortum, palatio huic contiguum." Et iverunt, ac in introitu dixit, "En hortus magnificus prae hortis in caelesti hac societate." At responderunt, "Quid dicis? non hic est hortus; videmus modo unam arborem, ac in ramis et in vertice ejus sicut fructus ex auro, et sicut folia ex argento, et horum oras exornatas smaragdis; et sub illa arbore infantes cum alumnis illorum." Ad haec angelus voce inspirata dixit, "Haec arbor est in medio horti, et a nobis vocatur arbor nostri caeli, et a quibusdam arbor vitae. Sed pergite, et appropinquate, et aperientur oculi vestri, et videbitis hortum." Ac fecerunt ita, et aperti sunt oculi, et videbant arbores uberrimas fructibus saporis, circumligatas vitibus pampineis, quarum vertices cum fructibus nutabant versus arborem vitae in medio. [2.] Arbores hae in continua serie consitae erant, quae exibat et pergebat in perennes orbes seu gyros sicut perpetuae helicis; erat perfecta helix arborea, in qua species post species continue secundum nobilitates fructuum sequebantur: principium circumgyrationis distabat ab arbore in medio insigni intervallo, ac intervallum coruscabat jubare lucis, ex quo arbores gyri splendebant splendore successivo et continuato a primis ad ultimas: primae arbores erant omnium praestantissimae, fructibus opimis luxuriantes, vocatae paradisiacae, nusquam visae quia non datae nec dabiles in terris mundi naturalis; post has excipiebant arbores olei; post has arbores vini; post has arbores fragrantiae; ac ultimo arbores ligni utiles ad fabricas. Hic et ibi in hac helice arborea seu in hoc gyro erant sedilia formata ex adductis et complicatis propaginibus arborum a tergo, ac opimata et exornata fructibus illarum. In perpetuo illo orbe arboreo erant ostia, quae patebant in floreta, et ab his in vireta, distincta in areas et toros. [3.] Comites angeli his visis exclamabant, "En caelum in forma: quocunque vertimus acies oculorum nostrorum, influit aliquid caeleste paradisiacum, quod est ineffabile." His auditis angelus gavisus est, et dixit, "Omnes horti nostri caeli sunt formae repraesentativae seu typi beatitudinum caelestium in suis originibus, et quia influxus harum beatitudinum elevavit mentes vestras, clamavistis, "En caelum in forma;" at illi, qui non recipiunt illum influxum, spectant paradisiaca haec non aliter quam silvestria; et omnes illi recipiunt influxum, qui in amore usus sunt; at illum non recipiunt, qui in amore gloriae sunt, et non ex usu." Postea exposuit et docuit, quid singula horti istius repraesentabant et significabant.