True Christian Religion (Ager) n. 758

Previous Number Next Number See English 

758. Quod omnia illa, quae Dominus cum discipulis locutus est, de ultimo tempore Ecclesiae Christianae dicta sint, manifeste patet ex Apocalypsi, ubi similia de consummatione saeculi et de adventu Ipsius, praedicuntur; quae omnia in Apocalypsi Revelata (anno 1766 edita), singulatim explicata sunt. Nunc quia illa, quae Dominus de consummatione saeculi et de adventu suo coram discipulis dixit, coincidunt cum illis quae postea in Apocalypsi per Johannem de iisdem revelavit, patet clare quod non aliam consummationem, quam Ecclesiae hodiernae Christianae, intellexerit. Praeterea de hujus ecclesiae fine etiam apud Danielem prophetatum est; quare dicit Dominus, "Cum...videritis abominationem desolationis, praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit probe notet" (Matth. xxiv. 15; Dan. ix. 27);

similiter etiam apud reliquos Prophetas. Quod talis abominatio desolationis hodie sit in Ecclesia Christiana, adhuc patebit ex Appendice, in qua videbitur quod non unicum genuinum verum in ecclesia residuum sit, et quoque quod nisi Nova Ecclesia loco hodiernae exsuscitetur, Nulla caro salvari possit, secundum Verba Domini apud Matthaeum (xxiv. 22). Quod Ecclesia Christiana, qualis est hodie, in tantum consummata et vastata sit, non videri potest ab illis in terra, qui se in falsis ejus confirmaverunt; causa est, quia confirmatio falsi est negatio veri; quare ponit sicut velum sub intellectu, et per id custodit, ne quid aliud subintret, quod convellit ejus funes et palos, per quos systematicum suum sicut tentorium firmum aedificavit et conformavit. Accedit, quod rationale naturale confirmare possit quicquid lubet, ita aeque falsum ac verum; et quando confirmatum est, apparet utrumque in simili luce, et non cognoscitur num lux fatua sit, qualis datur in somnio, vel num sit lux vera, qualis datur in die: sed aliter prorsus rationale spirituale, in quo sunt illi qui spectant ad Dominum, et ab Ipso in amore veri sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church