True Christian Religion (Ager) n. 770

Previous Number Next Number See English 

770. Cum interrogatur clericus et laicus, num omnia illa firmiter credant, ut quod antediluviani una cum Adamo et Eva, et postdiluviani una cum Noacho et ejus filiis, tum Abrahamus, Isacus et Jacobus una cum omnibus prophetis et apostolis, similiter ac reliquorum hominum animae, adhuc reserventur in meditullio terrae, aut volitent in aethere aut aere; tum etiam num credant quod animae reinduiturae sint corpora sua, et cum his coaliturae, quae tamen sunt cadavera exesa a vermibus, muribus et piscibus, et Aegyptiaca ut {1}mumia ab hominibus exesa, et quaedam modo sceleta exusta sole et dilapsa in pulverem; et quoque num credant, quod stellae caeli tunc delapsurae sint super terram, quae tamen minor una illarum est; numne talia sunt paradoxa, quae ipsa ratio dissipat, sicut solet contradictoria; sed ad haec quidam nihil respondent; quidam quod illa sint fidei, "sub cujus obedientia captamus intellectum:" quidam quod non modo haec, sed etiam supra rationalia plura sint Divinae omnipotentiae; et cum nominant fidem et omipotentiam, exsulat ratio, et tunc sana ratio vel disparatur, et fit sicut nihil, vel fit sicut spectrum, et vocatur insania. Addunt, "Suntne illa secundum Verbum? Quis non ex illo cogitabit et loquetur?"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church