773. Quod adventus Domini sit ad formandum novum caelum ex illis qui crediderunt in Ipsum, et ad instaurandum novam ecclesiam ex illis qui posthac in Ipsum credunt, est quia illa duo sunt fines adventus Ipsius. Ipse finis creationis universi nec fuit alius quam ut ex hominibus formaretur caelum angelicum, in quo omnes qui in Deum credunt, victuri sint in beatitudine aeterna; Divinus enim Amor, qui est in Deo et essentialiter Deus, non aliud potest intendere, et Divina Sapientia, quae etiam est in Deo et Deus, nec aliud potest producere. Quoniam creatio universi pro fine habuit caelum angelicum ex humano genere, et simul ecclesiam in terris, (nam per hanc transibit homo in caelum,) et quoniam salvatio hominum, quae fit ex hominibus nascituris in mundo, sic est continuatio creationis, ideo passim in Verbo dicitur "creare," et per id intelligitur formare ad caelum; ut in his locis: "Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalm. li. 12 (B.A. 10)). "Aperis manum, saturantur bono;...emittis spiritum, creantur" (Psalm. civ. 28, 30). "Populus, qui creabitur, laudabit Jah" (Psalm. cii. 19 (B.A. 18)). "Sic dixit Jehovah Creator tuus, Jacob, Formator tuus, Israel; ...redemi te, vocavi nomine {1}tuo; (Mihi) tu;...omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi eum" (Esai. xliii. 1, 7). "In die, quo Creatus es, praeparata sunt...perfectus tu in viis tuis, {2}a die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te" (Ezech. xxviii. 13, 15):
haec de rege Tyri. "Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant...,quod manus Jehovae fecerit hoc, et sanctus Israelis creaverit hoc" (Esai. xli. {3}20). Ex his constare potest, quid per "creare" intelligitur in sequentibus his:
"Jehovah, creans caelos...,extendens terram...,dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa" (Esai. xlii. 5; xlv. 12, 18). "Ecce Ego creans caelum novum et terram novam;...laetamini... in aeternum, quae Ego Creans: ecce...Ego creaturus sum Hierosolymam exultationem" (Esai. lxv. 17, 18).