True Christian Religion (Ager) n. 851

Previous Number See English 

851. Praevideo, quod multi qui legunt Memorabilia post capita, credituri sint, quod sint imaginationis inventa; sed assevero in veritate quod non sint inventa, sed vere visa et audita; non visa et audita in quodam statu mentis sopitae, sed in statu plenae vigiliae: placuit enim Domino Se Ipsum mihi manifestare, et me mittere ad docendum illa, quae erunt Novae Ipsius Ecclesiae, quae per "Novam Hierosolymam" in Apocalypsi intelligitur; propter quem finem interiora mentis seu spiritus mei aperuit, ex quo mihi datum est in mundo spirituali cum angelis esse, et simul in mundo naturali cum hominibus, et hoc nunc per viginti septem annos. Quis in Christiano orbe aliquid scivisset de Caelo et Inferno, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere? Quod talia, quae in Memorabilibus descripta sunt, appareant in caelis, constat manifeste a similibus, quae visa et descripta sunt in Apocalypsi a Johanne, ut et quae visa et descripta sunt in Verbo Veteris Testamenti a Prophetis. (2.) In Apocalypsi sunt haec: Quod viderit Filium hominis in medio septem candelabrorum: quod viderit Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Caelo: Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos: quatuor Animalia circum Thronum: duodecim millia Electos ex unaquavis tribu: Locustas ascendentes ex abysso: Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem: duas Bestias unam ascendentem ex mari, alteram e terra: Angelum volantem in medio caelo habentem Evangelium aeternum: Mare vitreum igne mixtum: Angelos septem habentes plagas septem ultimas: Phialas ab illis effusas in terram, in mare, in fluvios, in solem, in thronum bestiae, in Euphratem, et in aerem: Mulierem sedentem super Bestia coccinea: Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris: Equum album: Cenam magnam: Caelum novum et Terram novam: Sanctam Hierosolymam descendentem e caelo, descriptam quoad portas, murum et hujus fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum suum fuit in mundo spirituali et in caelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini, ut quae deinde Petro (Act. Apost. xi.): tum quae visa et audita Paulo. Praeterea quae Prophetis in Veteri Testamento; ut Ezechieli, Quod viderit quatuor Animalia, quae erant Cherubi ((Ezech.) i. et x.). Quod Novum Templum et Novam Terram, et Angelum metientem illa (xl.-xlviii.). Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes, et quoque in Chaldaeam (viii. et xi.). (3.) Simile factum est cum Sacharia, Quod viderit virum equitantem inter myrtos ((Sach.) i. 8 seq.). Quod viderit quatuor Cornua; et dein Virum cum funiculo mensurae in manu ({1}ii.). Quod viderit volumen volans, et Epham (v. 1,6). Quod viderit quatuor Currus inter duos montes et Equos (vi. 1 seq.). Pariter cum Daniele, Quod viderit quatuor Bestias ascendentes e mari ((Dan.) vii. 1 seq.): Quod viderit Filium hominis venientem in nubibus caeli, cujus dominium non transibit, et regnum non peribit (vii. 13, 14): Quod viderit pugnas Arietis et Hirci (viii. 1 seq.). Quod viderit angelum Gabrielem, et cum illo locutus sit (ix.). Quod Puer Elisaei viderit currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum oculi ejus aperti sunt (2 Reg. vi. 17). Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quad illa, quae in Mundo spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum. Quid mirum, quod etiam nunc inchoante ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma e caelo?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church