Spiritual Experiences (Odhner) n. 2287

Previous Number Next Number See English 

2287. Quod animae maximopere mirentur quod sint spiritus

Quidam spiritus nunc, quia alte {1} satis supra caput, versus anteriora, mecum loquutus, cum audivit quod loquerer de spiritu, dicebat, "quid spiritus?" putans se esse hominem, sic velle {a} scire quid spiritus, cumque ei dicerem, quod spiritus sit in homine, seu spiritus hominis qui cogitat, et quod corpus modo inserviat spiritui ad vivendum super terra, quodque sit extra eum, et quod os et caro nequaquam cogitare possit, quare necessum est, quod spiritus fuerit in corpore, et decedente corpore, quod vivat, cogitet et loquatur[, haesitavit] {2}; quaesivi an usquam audiverit quid anima, dixit, "quid anima? nihil scio quid anima, putavi quod anima nihil esse {3}, quia non intelligo quid anima"; cumque (2288.) dicere daretur, quod is spiritus nunc sit-quod {4} scire posset inde, quia tam alte supra caput est, non insistat telluri, quod hoc nunc percipere possit-tunc {5} territus aufugit, clamans, quod sit spiritus, sit spiritus, quia id nusquam prius, ut dixit, scivit, aut quia non intellexit, quid anima, nec quod anima; hoc saepius accidit, quod maximopere mirati, quod animae seu spiritus essent, cum prius nusquam crediderint, quia non intellexerint, quid spiritus, et quid anima: ut plurimum tunc queruntur, quonam se conferant, nescientes quo habitent, morentur, et similia quae in mundo; iis tunc dicere dabatur, quod Dominus consulit omnibus, nec opus habent domibus, nec vestimentis, nec victu. 1748, 10 Junius. @1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum$ @2 nostrum hic loci, sed cf. A.C. 447$ @3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. quale$ @5 ms. possit tunc$ @a intellexerim volebat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church