Spiritual Experiences (Odhner) n. 2291

Previous Number Next Number See English 

2291. Quod sit continua {1} praeparatio ad Vitam a Domino, et nusquam Vita

Cum angelis eram in sermone de eo, num aliquid vitae accipiant, aut num solum omnia et singula, quae operatur Dominus in hominibus, animabus, spiritibus, et angelis, sint modo praeparationes ad vitam; quod vitam nusquam accipere possint ut suam, est veritas et confirmata, quod solum sint organa seu substantiae organicae vitae {2}, seu vasa vitae, hoc quoque veritas, sic quod praeparentur modo ad recipiendam vitam, non possidendam, hoc quoque veritas: per ideam spiritualem repraesentabatur sic praeparatio quasi per species {3} recipiendi, absque vita, et quod tantummodo sint species tales recipiendi, quae repraesentationes non cadere possunt in ideam humanam, dum in corpore est. @1 ms. continuatio$ @2 ms. vita$ @3 ms. spcies$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church