Spiritual Experiences (Odhner) n. 2301

Previous Number Next Number See English 

2301. Sed probe intelligendum est, quid intelligatur per intrare in spiritualia per phiiosophiam naturalem, nempe, quod nusquam interdictum sit confirmare veritates fidei et spiritualia, per res quae in natura sunt, quia correspondentia omnium datur, tunc enim imperat veritas, et veritates naturales inserviunt ei confirmandae, tales sunt mentes humanae, ut sic melius agnoscant spiritualia, nam pure spiritualium {1} nemo aliquam ideam potest habere, nisi per ea quae in mundo sunt, imo voces, quibus sensus exprimuntur, earum ideae sunt materiales, tunc enim Dominus ducit et influit, Qui est Ipsa veritas, et sic illuminat Dominus, mentem per confirmantia; at vero nihil credere, seu nullam veritatem spiritualem agnoscere, ut ne quidem coelum, angelos, spiritus, vitam post mortem, et plura, nisi ea videat et percipiat per philosophiam naturalem, vel sicut ajunt {2}, nisi ad sensus eorum demonstrata sint, hoc prorsus interdictum est, tunc ejuscemodi fiunt, qui coeperunt sic penetrare, 1748, 11 Junius; quare {3} videre volunt spiritualia et coelestia ex naturalibus, quod impossibile; quod compositum est, ut ita dicam, quomodo intrare et penetrare potest ea quae sunt componentia? hoc contra omnem possibilitatem est, quare si tentat, vel disrumperetur, et sic periret, vel occoecaretur, ut nihil prorsus videre possit, at ex spiritualibus {4}, sicut ex componentibus, videri possunt composita, et probe discerni. 1748, 11 Junius. @1 ms. spiritualia$ @2 imperfectum in ms.$ @3 ms. Junius: quare$ @4 ms. spiritualis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church