Spiritual Experiences (Odhner) n. 2315

Previous Number Next Number See English 

2315. Quod continuatae {1} sint societates, sicut in serie catenata

Cum itaque coelum referat Hominis corpus, ejusque partes ut dictum [488, 499-500, 1710-13], etiam [societates ibi] in serie quadam continua consociatae sunt, quod ut per experientiam vivam scirem, dabatur mihi dicere ad unum spiritum, qui non {2} longinquus erat a me, ut non solum super me reflecteret, sed etiam super eos, qui circum eum sunt, nam sine reflexione non sciri quicquam potest, quid ad latus, et circum; cumque data erat ei copia reflectendi, dixit, quod animadvertat tam multa, ut non edicere possit; ac ii dicebant, quod non reflecteret super eos, quia ignorant quid (2316.) hic fiunt {3} {a}, inde constare potest, quod spirituum societates sint series catenatae, ut una referat se ad alteram, in serie ordinatissime disposita, et quod is qui mecum loquutus sit quoddam subjectum huc spectans, ad quod se perplurimi alii referrent, qui vix aliquid de me scirent; ita ordo rerum, series ordinis, coordinationes, et subordinationes societatum in mundo spirituum, et in coelis, sunt incomprehensibiles: sunt in coelis quasi perpetua centra, et respectus omnium mutuus, non comparabilis respectui peripheriarum ad centra, sed quasi centrorum continuorum mutuo inter se, ex quibus coordinatis coordinantur omnia et singula. 1748, 13 Junius. @1 ms. contuatae$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quon$ @3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @a h.e. fit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church