Spiritual Experiences (Odhner) n. 2322

Previous Number Next Number See English 

2322. Hoc ut per experientiam vivam, adque perceptionem sciretur, a Domino talis status inducebatur, ut quaedam perceptio esset quasi innumerabilium conantium et agentium, quod persistebat ultra horam, si non bihorium; ac interea manifeste percipiebatur, quomodo minutissima suo ordine procederent, sic ut unus, inter tot, qui innumerabiles mihi quasi percepti, ne quidem hiscere, aut minimum agere potuisset, nisi in ea serie, et in eo ordine, quo beneplacuit Domino, omnia ita distincta erant, et distincte procedebant; (2323.) manifestissimum indicium, quod Dominus regat universum, quo manifestius, nondum percepi; sicut etiam fatentur quidam spiritus, qui circum me. Cum tamen talis status est mundi spiritualis, ut si unus spiritus cogitat aliter ac in ordine, quod illico vicini, et sic porro, inde disturbentur, nam totidem sunt objecta eorum cogitationum, et totidem excitamenta eorum conatuum, virium, et cupiditatum, quae tamen nunc quasi suspensa tenebantur, et coercita, ut nihil ab uno excitari potuit, quod turbaret cujusdam {1} seriem cogitationum. 1748, 13 Junius. @1 ms. cujusdem$

2323a. {1} In mundo spirituum, cumprimis animarum, quandoque iis datur licentia, et solvitur quasi vinculum, sic ut cupiditatibus eorum relaxetur fraenum, raro autem falsitatibus; tunc putant ii, quod ea {a} se longe et quidem per universum coelum extenderet, et turbaret non solum totum mundum spirituum, sed etiam coelos; sed est fallacia sensus, sphaera activitatis eorum, non procul se extendit, illico desinit, ad paucam peripheriam quasi, nam tale est aequilibrium, ut ita loquar, ut sistatur illico, si vel maxima turba apparens; quod satis constare potest ab humano genere, quod turba maxima penes quosdam, non late se extendat, et usque reguntur omnes per spiritus mundi spirituum. 1748, 13 Junius. @1 sic in ms. bis 2323.$ @a h.e. licentia, vel sphaera activitatis eorum (vide mos infra)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church