Spiritual Experiences (Odhner) n. 2332

Previous Number Next Number See English 

2332. Mirabilia quae existunt in altera vita

Praeter mirabilia, quae innumera sunt, quae in altera vita, in mundo spirituum, ac in coelis, existunt, haec memorare conceditur, quod Spiritus, dum Dominus concedit, illico adsunt; si vel inde essent ad 1000, vel 10000 milliarium distantiam, seu si vel in India fuissent, et ibi sepulti, usque tamen momento adsunt, et quidem quandoque ita prope, ut appareant proxime ad aurem, ad caput, etiam intus in homine; imo idem fit, si in longinquissima planeta, mirantur id (2333.) spiritus, et pro certo putant, quod prorsus ita prope sint, nam tangunt partem corporis ad sensum evidentem, agunt in illam, loquuntur in aurem, sic ut nusquam aliter putent, quam [quod] {1} ibi sint, cum tamen, ut dictum aliquot millium milliarium inde absint, nam in quodam loco esse debent; dictum iis, quod id fallacia sensus sit, quod putent se ita prope adesse, sed hoc credere induci nequeunt, quia sensibus suis fidunt: iis quoque dictum, quod distantiae non dentur in mundo spirituali, minus adhuc in coelis; sicut nec [dantur] distantiae visui nostro, ne quidem inter nos et solem, sed judicamus distantias ab intermediis, tum a cognitione praevia: quid non in mundo spirituali! {2} @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. spirituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church