Spiritual Experiences (Odhner) n. 2334

Previous Number Next Number See English 

2334. Alterum est, quod spiritus secundum qualitatem suam appareant ad certam plagam, sive supra caput, directe, antrorsum, retrorsum, ad latus, vel in linea horizontali cum facie, aut alicujus ejus organi ad omnem plagam, vel infra circa collum, pectus, ventrem, latus, lumbos, pedes, vel infra, et quidem profunde, et hoc nusquam fallit; ita prope vel paulo remotius, altius vel profundius, sicut de stagno, Gehenna, dictum prius [935, 1379-86], quod jugiter appareat in eadem plaga, et hoc quocunque se homo vertat, usque ibi sicut fixi {1} sunt, dum tales; se habet {2} hoc secundum qualitatem eorum, inde secundum situm in Corpore Maximo, secundum ordinationem Domini; quod experientia spiritibus demonstratum, nempe quod ubicunque me verterim, usque apparuerunt ita respective ad corpus. @1 in ms. fixae in fixi emendatum$ @2 ms. habent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church