Spiritual Experiences (Odhner) n. 2342

Previous Number Next Number See English 

2342. De statu quietis, et excandescentiae spirituum malorum

In statum quietis redactus sum, post gravem somnum post meridiem, cum expergefactus percipiebam sicut undulans circa pedes, quod assurgere conabatur, sed non potuit, absque dubio, quod sic in statum quietis redactus, h.e. inter eos qui in statu quietis sunt, et subter se percipiunt spirituum turbam, sicut mare turbulentum; in statu illo tenebar fere per integram horam, et adhuc teneor; ac percepi tunc spiritus circum me quasi in ira tumultuosa, conantes me ex statu isto deturbare, et omni conatu id tentantes, quod etiam dicebant, sic ut tentarent {1} vario conatu me perturbare, ac intrare in voluntatem meam, et excitare cogitationes, quae perturbant quietem, [quod] aliquoties iis concessum erat, tunc et minima causa, quae nullius momenti erat, maximam turbam volebant et conabantur excitare, quod quoque cognoscere mihi dabatur. @2 sic J.F.I. Tafel; ms. tentarentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church