2344. Exinde quoque constare potest, quod ii qui in statu quieto sunt, hoc est, quos Dominus in statu quietis tenet et conservat, quod mali spiritus [eos] nihil, omnibus suis conatibus, efficere possint, et quod prorsus inde aufugere debeant, nam percipiunt turbam irrequietam, sicut turbulentum et tumultuosum mare, quod fugiunt.