2352. Quod angeli ex idea hominis, etiam minima sciant, quales sunt spiritus in vicinia
Ideae hominis, ut dictum prius [2062, 2297], indefinita in se continent, habent in se, juxta se, et remotius a se, quae omnia solent excitari, sicut cuivis notum esse potest; cum cogitavi seu unius rei ideam habui, tunc quae in idea, et juxta ideam, excitabantur a spiritibus, et quidem varie, ii [excitabant] {1} quae sibi suaeque naturae congruebant, mali mala secundum indolem, boni bona, inde statim cognoscere potuerunt angeli Domino id dante et agente, qualis generis et speciei [erant] spiritus [qui] adessent, tum ubi, et quanam plaga, praeter alia quae non novi. @1 sic J.F.I. Tafel$