Spiritual Experiences (Odhner) n. 2354

Previous Number Next Number See English 

2354. De Bileamo, quod benedixit

Mirum cuivis obvenire potest, quod Bileamus potuit maledicere populo, sed quod non audivit Jehovah eum, sed debuit Benedicere, ut legitur etiam Jos. XXIV: 9, 10, quasi ejus maledictio, si ab eo, aliquid efficere potuisset! sed {1} scire id aliquatenus possum, a statu mundi spirituum, quod nempe perplurimi eorum quaerant causam puniendi, ac ut primum aliquid mali, quod alicujus momenti est, animam sibi tradi volunt, sicut a plurimis experientiis novi; inquirunt sollicite quicquid mali invenire possunt, et cum inveniunt malum, in eum jus sibi vindicant, iis quoque [jus] puniendi animam relinquitur, nam cum malum est magnum, tunc inest malo, ut puniatur, quare Dominus, ob justitiam, ut puniatur malum, et falsum, permittit, sed solum emendationis ejus seu boni gratia. Cum itaque in populo Israele talia fuerunt, quae facinorosa, idololatrica, et foeda, noluit Dominus, ut ea detegerentur a Bileamo, et sic accusarentur, nam verum erat, quod tales essent, tunc fuissent damnati, quod prohibuit Dominus, sicut solet jugiter, dum animae recentes veniunt et accusantur; quod Bileamus loqui potuit cum spiritibus, et quod ab iis duceretur, satis manifestum est ab ejus confessione. 1748, 18 Junius. @1 ms. potuisset: sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church