Spiritual Experiences (Odhner) n. 2361

Previous Number Next Number See English 

2361. De societatibus, quod in iis quoque sint qui contradicunt, seu dissentiunt

In societatibus, quae nondum in ordinem redactae sunt, aut quae adhuc multis vitiis laborant, sunt spiritus, qui non iis consentiunt, sed dissentiunt, et quidem non semper aperte, sed cogitando, in societatibus aliquibus observavi tales, quibus ii qui in societate infesti {a} sunt, et occasione data eos ejicere conantur, ac variis ludicris et quasi discriminibus exponunt, imo etiam multum eos accusant, dicentes quod iis [in societate] contradicant, nec assentiantur {1}: causa est, ut coerceantur ii qui in societate, ne longius exspatientur, utque sic teneantur in quodam quasi aequilibrio, hoc est, in aequitate cogitandi, loquendi, agendique, suntque ii [spiritus] quasi vincula; et observavi, quando de iis questi sunt, et eos descripserunt, quod [tales spiritus] non repugnent iis per veritates semper, quandoque modo ut iis dissentiant; quandoque per veritates, secundum societatis qualitatem. @1 ms. contradicant, nec assentiatur$ @a = hostiles, inimici$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church