Spiritual Experiences (Odhner) n. 2369

Previous Number Next Number See English 

2369. Spiritus quidam, qui nullam praeconceptam opinionem habuerunt de materia, de loco, de extensione, de partibus extra partes, de substantia quid, ii illico perceperunt, quod id absonum esset dicere, quod spiritus non essent subjecta, quae substantiae, at vero qui docti, qui etiam circum me, et praeconceptam opinionem de iis habuerunt, non potuerunt id percipere tam bene, inhaerentes quippe significationibus suis et definitionibus talium vocum; imo cum per ideam spiritualem liceret separare cogitationem a substantia organica, subtili materiali, indignati sunt, et putarunt quod sic evanescerent in nihilum; volunt addere, quod ludicra sint talia, quae sibi in vocum quarundam definitionibus fingunt ii qui docti vocantur, sic quod claudant sibi viam ad intelligendum quae interiora, manentibus sic in ultimis, sensualibus et corporeis. 1748, 20 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church