Spiritual Experiences (Odhner) n. 2405

Previous Number Next Number See English 

2405. Tum quoque sermo fuit, de unione, quod nusquam unum dari queat, de quo facultas aliqua ac qualitas praedicari possit, nisi sint plures, aut societas plurium, imo societates societatum plurium, et adhuc superiores, quae influunt; tum quod unio nusquam dabilis sit, proinde felicitas inde, nisi quisque amet proximum plus quam semet, et se nihil aestimet respective ad proximum; et quod talis amor nusquam dabilis sit, nisi ex Amore Domini, Qui unicus est Amor. 1748, 25 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church