Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Sunt binae urbes magnae similes Londino, in quas plerique Angli post mortem veniunt; has datum est videre, et quoque perambulare. Medium istius urbis est ubi in Londino Angliae conventus mercatorum, qui vocatur Exchange; ibi habitant moderatores. Supra illud medium est oriens; infra illud est occidens; a latere dextro est meridies; a latere sinistro est septentrio. In plaga orientali habitant qui vitam charitatis prae reliquis egerunt; ibi sunt palatia magnifica: in plaga meridionali habitant sapientes, apud quos plura splendida sunt: in plaga septentrionali habitant qui prae ceteris amant libertatem loquendi et scribendi: in plaga occidentali habitant qui fidem profitentur; ad dextrum ibi in hac plaga est introitus in hanc urbem, et est exitus ab illa; illi qui male vivunt, emittuntur ibi. Presbyteri, qui in occidente sunt, qui, dictum est, fidem profitentur, non audent per plateas magnas, sed per vicos angustiores, intrare urbem, quoniam non alii habitatores in ipsa urbe tolerantur, quam qui in fide charitatis sunt. Audivi conquestos de praedicatoribus in occidente, quod sermones suos tali arte et simul eloquio concinnent, ac ignotam illis justificationem per fidem, involvant, ut nesciant num bonum faciendum sit vel non; praedicant bonum intrinsecum, et id separant a bono extrinseco, quod quandoque vocant meritorium, et sic non acceptum Deo; sed usque vocant bonum, quia utile: sed cum illi, qui in plaga urbis orientali et meridionali habitant, tales sermones mysticos audiunt, exeunt templis; et praedicatores postea deprivantur sacerdotio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church