Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. Ex illis qui ex Anglia in mundo spirituali sunt, perceptum est quod illis sit sicut duplex theologia, una ex doctrina fidei, et altera ex ,doctrina vitae; ex doctrina fidei illis qui initiantur in sacerdotium, ex doctrina vitae illis qui non sacerdotio initiati sunt, et vulgo vocantur laici. Haec doctrina exstat in oratione quovis die Sabbathi praelecta in templis coram illis qui Sacramentum Cenae obeunt; in qua aperte dicitur, quod si mala ut peccata non fugiunt, se in damnationem aeternam conjiciant, et quod alioqui, si ad sanctam Communionem accederent, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam. De hac doctrina vitae non concordante cum doctrina fidei eorum, quandoque locutus sum cum sacerdotibus, qui nihil respondebant, sed cogitabant quae non eloqui ausi sunt. Orationem illam videas in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 5-7).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church