48. (VI.) HOLLANDIS IN MUNDO SPIRITUALI. Supra (n 20) dictum est, quod Christiani, apud quos Verbum legitur et Dominus colitur,in medio gentium et populorum totius orbis spiritualis sint, ex causa quia maxima lux spiritualis apud illos est, et lux inde sicut a centro propagatur in omnes peripherias usque ad ultimas, ac illustrat; secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113) dicta sunt. In hoc medio Christiani Reformati sortiti sunt loca secundum receptionem lucis spiritualis a Domino; et quia Angli lucem illam in intellectuali parte apud se reconditam habent, ideo in intimo istius medii sunt; et quia Hollandi lucem illam lumini naturali propius conjunctam tenent, et inde non apparet apud illos tale niveum lucis, sed loco ejus aliquod non transparens, receptivum rationalitatis ex spirituali luce et simul ex spirituali calore, in meditullio illo Christiano habitationes nacti sunt in oriente et meridie; in oriente ex facultate recipiendi calorem spiritualem, qui illis est charitas, et in meridie ex facultate recipiendi lucem spiritualem, quae illis est fides. Quod plagae in mundo spirituali non sint sicut plagae in mundo naturali, et quod habitationes secundum plagas sint habitationes secundum receptionem fidei et amoris, et quod in oriente sint qui praestant amore et charitate, et in meridie qui praestant intelligentia et fide, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 141-153). Causa quod in illis meditullii Christiani plagis sint, est quoque quia negotiatio est amor finalis eorum, et pecunia amor medius inserviens, et ille amor est spiritualis; at ubi pecunia est amor finalis, et negotiatio amor medius inserviens, est amor naturalis, et trahit ex avaritia. In supradicto amore spirituali, qui in se spectatus est bonum commune, in quo et ex quo est bonum patriae, sunt Hollandi prae aliis.