Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Hollandi dignoscuntur probe ab aliis in mundo spirituali, quia in similibus vestibus apparent sicut in mundo naturali, cum differentia quod in nitidioribus illi qui receperunt fidem et vitam illam spiritualem. Quod in similibus vestibus appareant, est causa quia in principiis religionis suae constanter manent; et in mundo spirituali omnes vestiuntur secundum illa; quare vestimenta alba et ex bysso sunt illis qui in Divinis veris sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church