56. (VII.) DE PONTIFICIIS IN MUNDO SPIRITUALI. Actum est de Pontificiis, et de ultimo judicio super illos, in opusculo De Ultimo Judicio (n. 53-64). Pontificii in mundo spirituali apparent circum Reformatos, ac per intervallum distincti sunt, quod non permittitur transire: sed usque illi, qui ex Jesuitico ordine sunt, per clandestinas artes parant sibi communicationes, et quoque per semitas ignotas ablegant emissarios, ut seducant; sed indagantur, et postquam puniti sunt, vel remittuntur ad socios, vel conjiciuntur in infernum.