62. Hic amor est illis ex gente Pontificia qui ex oestro jucundi amoris ejus dominati sunt, et Verbum contempserunt, ac illi praetulerunt dictamina Papae: hi devastantur prorsus quoad externa, usque ut nihil ecclesiae amplius sciant; et tunc dejiciuntur in infernum, et fiunt diaboli. Est quoddam infernum separatum pro illis qui invocari volunt ut dii, ubi in tali phantasia sunt, ut non videant quod est, sed quod non est; est delirium illis quale est quibusdam in febri maligna, qui vident floccos in aere, et in camera ac super integumento lecti sui, quae non sunt. Hoc malum pessimum intelligitur per Caput serpentis, quod conculcatur a Semine mulieris, et quod laedit calcaneum ejus (Genes. iii. 15);
"calcaneus" Domini, qui est "Semen mulieris," est Divinum procedens in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae.