Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 77

Previous Number Next Number See English 

77. Cum locutus sum cum Africanis in mundo spirituali, apparuerunt in vestibus striatis ex lino: dicebant quod tales vestes illis correspondeant, et quod mulieribus illorum vestes striatae ex serico. Narrabant de infantibus illorum, quod frequenter ab educatricibus quaerant cibum, dicentes se esurire, et cum apponuntur cibi, inspectant et gustant num concordent, et parum edunt; ex quibus patet, quod esuritio spiritualis, quae est desiderium sciendi genuina vera, hoc operetur; est enim correspondentia. Cum volunt scire in quo statu quoad affectionem et perceptionem veri sunt, extrahunt enses, qui si nitent, sciunt quod in genuinis veris sint, et hoc secundum nitorem ejus; est quoque hoc ex correspondentia. De conjugio dixerunt, quod illis quidem liceat ex lege sua plures uxores ducere, sed quod usque ducant unam, quia amor vere conjugialis non est dividuus; si dividitur, perit essentia ejus, quae est caelestis; et fit externus et inde lascivus, qui brevi secundum diminutionem potentiae vilescit, et demum cum jactura ejus fastiditur; amor autem vere conjugialis, qui est internus; et nihil trahit ex lascivia, manet in aeternum, ac crescit potentia, et in simili gradu delicio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church