86. (XIII.) DE MORAVIANIS IN MUNDO SPIRITUALI. Cum Moravianis, qui etiam Herrenhuteri vocantur, multa locutus sum. Apparuerunt primum in valle non procul a Judaeis; et postquam explorati et detecti sunt, in loca inhabitata delati sunt. Dum explorabantur, sciverunt callide captare animos, dicentes quod reliquiae Apostolicae Ecclesiae essent, et quod ideo salutent se fratres, ac matres illas quae interiora illorum arcana recipiunt; tum quod prae ceteris doceant fidem, et quod ament Dominum quia passus est crucem, vocando illum Agnum, et Solium gratiae; praeter similia alia, per quae inducunt fidem quod ipsa Ecclesia Christiana apud illos sit. Illi qui a blandiloquiis illorum captati accedunt, explorantur ab illis num tales sint ut illis arcana sua detegere ausint; si non, celant illa, et si possint, revelant; et tunc monent, et quoque minantur illis, qui arcanum illorum de Domino evulgant.