Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 1

Next Number See English 

1. PARS PRIMA

QUOD AMOR SIT VITA HOMINIS. Homo novit quod amor sit, sed non novit quid amor est: novit quod amor sit, ex communi loquela, ut quod dicatur quod ille me amet, quod Rex amet subditos et quod subditi ament Regem, quod maritus amet uxorem, et quod mater liberos, ac vicissim, tum quod hic et ille amet patriam, concives, proximum; similiter de rebus abstractis a persona, ut quod amet hoc aut illud. Sed tametsi amor tam universale est in loquelis, usque vix aliquis novit quid amor; dum meditatur de eo, quia tunc non potest aliquam ideam cogitationis de eo sibi formare, dicit vel non esse aliquid, vel solum esse aliquod influens ex visu, auditu, tactu et conversatione, et sic movens; nescit prorsus quod sit ipsa ejus vita, non modo vita communis totius ejus corporis, et vita communis omnium ejus cogitationum, sed etiam vita omnium singularium eorum: hoc potest sapiens percipere ex hoc, cum dicitur, "si removes affectionem quae amoris, an potes cogitare aliquid, et an potes agere aliquid; annon quantum frigescit affectio quae amoris, tantum frigescat cogitatio, loquela et actio; et quantum incalescit, tantum incalescant illa:" sed haec sapiens percipit non ex cognitione quod amor sit vita hominis, sed ab experientia quod ita fiat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church