Five Mem. Relations (Whitehead) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Post haec angeli de his auditis et illis visis novos hospites instruebant, dicendo, `Illa quae vidistis in summa commonstrant adventum Domini et illa quae tunc evenient; Deus, Qui e sole supra nubem apparuit, erat Dominus Salvator noster; nubes candida sub Ipso {1} erat coelum angelicum, ubi Divinum Verum erat in sua luce; loquela Domini cum angelis ibi, erat inspiratio; tubae visae in manibus et ad ora angelorum non erant tubae, sed repraesentationes loquelae illorum inter se ex inspiratione; ros decidens e nube super terram et densatus in mannam repraesentabat affectiones coelestes cogitationum in loquelis illorum; pluvia solvens mannam, coelestem illum victum, in priorem suum rorem, qui absorptus a terra perstillabat ad habitatores infra, repraesentabat influxum Divini Veri ex Verbo {2} apud homines mundi, qui exeunt et recipiunt illum spiritu et corde; mensae et cumuli librorum super illis non erant mensae nec libri, sed repraesentationes intentionum mentis et inde factorum, secundum quae judicabuntur fidi et infidi; ipsa nubes candida, in qua visi sunt angeli, repraesentabat Divina Vera Domini apud illos; sphaerae enim cogitationum ex veris, et affectionum ex bonis procedentes ex angelis ubivis apparent sicut nubes.' @1 Ipso T; ipso J$ @2 Verbo J(c) T; verbo J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church