23. Tunc subito aperti sunt oculi illorum, et viderunt ex nube illa defluentem grandinem mixtum igne, et viderunt super terra inde viscum, et in visco vermes; ac remotius versus septentrionem videbant e nube delabentes sicut bruchos et locustas, quae consumebant gramen terrae; ac apparebant aquilae evolantes e deserto, et quoque aves vesperae inde, quae deglutiebant vermes, et elambebant viscum sicut aquam. Ex his visis stupefacti sciscitabant angelos quid haec significant; dicebant abominationem desolationis in terris; grando significat falsificata vera; ignis ei mixtus mala vitae; viscus {1} super terra cohaerentiam; vermis vitam ex illis; bruchus et locusta falsa fidei; aves significant homines telluris qui non aliis cibis e mundo spirituali defluis vescuntur; et aquilae ratiocinationes et confirmationes. @1 viscus T; viscum J$