Five Mem. Relations (Whitehead) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. MEMORABILE DE CONSUMMATIONE SAECULI, DE INTERITU MUNDI, ET DE FINE ECCLESIAE

Saepius audivi colloquia angelorum cum spiritibus neotericis {1}, et quondam de consummatione saeculi, et de interitu mundi; et quia spiritus illi neoterici {2} adhuc nihil sciverunt de coelo et de inferno, nec de vita hominum post mortem, neque de alio sensu Verbi {3} quam literali, dederunt responsa vacua ratione et plena paradoxis, dicentes quod per consummationem saeculi {4} intellexerint interitum mundi, per adventum Domini tunc, apparitionem Ipsius {5} cum angelis in nube, per ultimum judicium sententias decretorias de salvatione et damnatione super omnibus defunctis post resurrectionem illorum e sepulchris. His auditis angeli subridente ore bis et ter quaerebant num illa effati sint ex fide cordis, quae creditur esse veritas, vel num ex fide historica, quae in se est traditio ab aliis, vel ex indulgentia imaginationis; ad haec novi illi hospites in indignatione retulerunt, `Quid ex indulgentia imaginationis, vel ex mera traditione? suntne veritates revelatae in Verbo {6}, erunt fidei cordis?' His dictis angeli blande respondebant,`Non nocet quod credideritis ita, sed quod non ita sit, posthac instruemini.' @1 neotericis J(c) T; neutericis J$ @2 neoterici J(c) T; neuterici J$ @3 Verbi J(c) T; verbi J$ @4 saeculi J(c) T; seculi J Domini J(c) T; domini J$ @5 Ipsius J(c) T; ipsius J$ @6 Verbo J(c) T; verbo J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church