10. Et quod haec fides sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, ac in simplici sua forma talis. (1) Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus. (2) Quod fides salvifica sit credere in Ipsum. (3) Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo. (4) Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo. (5) Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit quod sint a Domino apud illum et per illum.