Specimen and Sketch (Whitehead) n. 33

Previous Number See English 

33. Quod fides novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum fide prioris Ecclesiae, et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis ut pereat omne Ecclesiae apud hominem.

Analysis: quod non sumendum sit {1} quod imputatio meriti Christi retineatur, sic enim homo exiens e fovea iterum cadit in foveam, quia imputatio est impossibilis, et fides ejus facit simile quod prius, {2} quod qui vult evitare Scyllam, cadit in Charybdin.

Finiatur cum Jerem. vii 2, 3, 4, 9, 10, 11.

Qui vitat pardum, illabitur in ursum, et discerpitur.

Qui se eripit ex quinque capitibus draconis, incidit in quinque reliqua ejus. {3} Qui exit ex una fovea cadit in alteram.

Dominus conjungit Se homini secundum receptionem, et receptio est secundum vitam.

Quod accessorium ab homine non ex condigno nec ex congruo possit cum merito Christi conjungi.

@1 quod imputatio T; om A$ @2 quod qui vult T; om A$ @3 Qui exit...alterum A; om T$

Corollarium Appendix coronalis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church