Canons (Mongredien and Coulson) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. [I.] DE DEO. SUMMARIA. I.QUOD SIT UNUS DEUS. II.QUOD UNUS ILLE DEUS SIT IPSUM ESSE, QUOD EST JEHOVAH. III.QUOD IPSE ILLE DEUS SIT AB AETERNO, ET INDE IPSA AETERNITAS. IV.QUOD DEUS, QUIA EST IPSUM ESSE, ET AB AETERNO, SIT CREATOR UNIVERSI. V.QUOD UNICUS ILLE DEUS SIT IPSE AMOR ET IPSA SAPIENTIA, ITA IPSA VITA. VI.QUOD CREAVERIT UNIVERSUM EX DIVINO AMORE PER DIVINAM SAPIENTIAM; SEU QUOD IDEM, EX DIVINO BONO PER DIVINUM VERUM. VII.QUOD APUD IPSUM CREATIO UNIVERSI PRO FINE HABUERIT CAELUM ANGELICUM EX HUMANO GENERE :- VIII.PROINDE COMMUNICATIONEM ET CONJUNCTIONEM SUI AMORIS ET SUAE SAPIENTIAE CUM HOMINIBUS ET ANGELIS, ET INDE BEATITUDINEM ET FELICITATEM ILLORUM IN AETERNUM. IX.QUOD ILLE FINIS IN DEO CREATORE AB AETERNO FUERIT, AC IN AETERNUM SIT; ET QUOD INDE AB IPSO SIT CONSERVATIO UNIVERSI CREATI. X.QUOD DEO PER SUUM DIVINUM PROCEDENS SIT OMNIPOTENTIA, OMNIPRAESENTIA, ET OMNISCIENTIA. ([Videatur] Apoc. Rev., n. 31.){1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]Quod Theologica supremam regionem mentis humanae teneant; quae innumerabilia sunt Quod in medio illorum sit Deus. Quod influxus ab Illo sit in omnia et singula {2} infra, sicut a sole. Quod ideo oratio , {3} ut cognitio de Illo pervadat et impleat omnia illa. Quod conjunctio cum Ipso faciat {4} hominem Ipsius imaginem. Quod conjunctio fiat per amorem et sapientiam.$ @2 infra pro "et infra"$ @3 ut pro "et"$ @4 hominem pro "homini"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church