Canons (Mongredien and Coulson) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT TERTIUM. QUOD ANTE MUNDUM CREATUM NON FUERIT TRINITAS DEI. 1. Quod Deus sit unus, Scriptura Sacra docet, et ratio a Domino illustrata ibi et inde videt. At quod Deus {1} fuerit triunus ante mundum creatum, Scriptura Sacra non docet, et ratio inde illustrata non videt. Quod apud Davidem dicatur de Filio, "Hodie genui Te," non est ab aeterno, sed in plenitudine temporis: venturum enim in Deo est praesens, ita hodie; similiter ut hoc apud Esaiam, "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen Deus, Heros, Pater aeternitatis." @1 fuerit pro "sit"$ 2. Quae mens rationalis, dum audit quod ante mundum creatum fuerint tres Divinae Personae, nominatae Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, non secum {1} dicit dum de illis cogitat, "Quid est, quod Filius natus sit a Deo Patre ab aeterno? et quomodo potuit nasci? tum quid est Spiritus Sanctus procedens a Deo Patre per Filium ab aeterno? et quomodo potuit procedere et fieri Deus per Se? aut quomodo potuit persona gignere personam ab aeterno? et utraque producere personam? Estne persona persona? Quomodo possunt tres Personae, quarum unaquaevis est Deus, conjungi in unum Deum, aliter quam in unam Personam? et hoc tamen est contra theologiam; illud autem cum illa. Quomodo potest Divinitas distingui in tres Personas, et tamen non in tres Deos, cum tamen unaquaevis Persona est Deus? Quomodo potest Divina essentia, quae est una, eadem, et individua, cadere in numerum, proinde vel dividi vel multiplicari? et quomodo potuerunt tres Divinae Personae una esse et conferre rationes in non-extenso spatii, quale fuit ante mundum creatum? Quomodo a Jehovah Deo, qui unus, et inde solus infinitus, immensus, aeternus, omnipotens, potuerunt produci tres Ipsi {2} aequales? Quomodo potest concipi trinitas personarum in Unitate Dei, ac Unitas Dei in trinitate personarum?" Praeter quod idea pluralitatis destruat ideam unitatis, et vicissim. Forte etiam cogitaretur quod si hoc dabile sit, etiam dabile fuisset Graecis et Romanis omnes suos Deos, qui multi, per solam identitatem essentiae, in unum Deum compingere. @1 dicit pro "dixit"$ @2 "aequales":--sic Sc.; N. legit "aequalitates".$ 3. Mens rationalis in volvendo et versando Trinitatem Personarum in Divinitate ab aeterno, potuisset etiam pensitare, cui usus fuit quod ante mundum creatum natus sit Filius, et quod a Patre per Filium exiverit Spiritus Sanctus. "Num fuit usus ut tres [conferrent rationes] quomodo crearetur universum, et quod sic tres illud crearent? cum tamen universum a Deo uno creatum est: nec fuit ut Filius redimeret, cum tamen redemptio facta est post mundum creatum in plenitudine temporis: nec {1} fuit ut Spiritus Sanctus sanctificaret, quia nondum homo qui sanctificandus. Si ergo illi usus fuerunt in idea Dei, usque illa non ante mundum, sed post illum, actualiter exstitit. Ex quo sequitur quod Trinitas ab aeterno non fuerit realis Trinitas, sed idealis; et plus adhuc Trinitas Personarum." @1 fuit pro "quod"$ 4. Quis in ecclesia potest, in legendo Symbolum Athanasii, intelligere hoc?-quod ex veritate Christiana sit quod unaquaevis Persona singulatim sit Deus, et quod tamen non liceat ex Catholica religione numerare tres Deos. Annon sic religio illi aliud est quam veritas? et quod tres personae ex veritate sint tres dii, sed quod ex religione sint unus Deus? 5. Quod trinitas personarum in Divinitate ante mundum creatum, non veniret in alicujus mentem, a tempore Adami usque ad adventum Domini, ut patet a Verbo Veteris Testamenti, et ab historiis de religione antiquorum. Quod nec venerit in mentem Apostolorum, ut patet e scriptis illorum in Verbo. Quod nec venerit in mentem alicujus in Ecclesia Apostolica, quae fuit ante Concilium Nicaenum, ut patet a Symbolo Apostolico, {1} in quo non aliquis Filius ab aeterno, sed Filius natus a Maria Virgine nominatur. Quod trinitas personarum ab aeterno non modo sit supra rationem, sed contra illam. Est contra rationem quod tres Personae creaverint universum; quod tres Personae fuerint, et unaquaevis Deus, et non tres Dii sed unus, et tunc tres Personae et non una Persona. Numne Ecclesia futura Nova nuncupatura sit saeculum Ecclesiae Veteris obscurum aut barbarum, quando coluerunt tres Deos? Similiter sunt irrationalia illa quae ex trinitate illa devenerint. @1 in pro "cum". Exemplum Scarense habet "in," inter lineas scriptum.$ 6. Quod trinitas Personarum in Divinitate ab aeterno primum tradita sit a Concilio Nicaeno, ut patet a duobus Symbolis Nicaeno et Athanasiano; et quod postea ut principale dogma, ac ut caput doctrinarum, ab ecclesiis post illud usque ad hodiernum diem recepta sit. Quod {1} trinitas illa tradita sit a Concilio Nicaeno, fuerunt binae causae; prima, quod non aliter dispergere sciverint scandala Arii, qui Divinitatem Domini negabat; altera, quia non intellexerint illa quae scripta sunt per Johannem Evangelistam (cap. i. 1, 2, 10, 14; cap. xvi. 28; cap. xvii 5). (Quomodo illa intelligenda sunt, videatur supra.) @1 "trinitas illa";--sic Sc.; N. legit "trinitas".$ 7. Quod Divinitas ante mundum creatum, secundum Concilium Nicaenum et ecclesias post illud, credita sit constare ex tribus Personis, quarum unaquaevis erat Deus, et quod a prima Persona nata sit secunda, et ex duabus illis exiverit tertia, non modo est supra intellectum sed etiam contra illum, et fides paradoxi quod est contra rationem intellectus. Est fides in qua non aliquid ecclesiae est, sed est persuasio falsi quae et qualis detur apud illos qui insaniunt in religiosis; sed usque insanire in religiosis hic non dicitur de illis qui non vident contradictoria et contraria Scripturae Sacrae, et tamen credunt illa; ita non de Concilio Nicaeno, nec de ecclesiis post illud ab illo, quia non viderunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church