4. Quando hoc in intellectum venit, tunc dissipari possunt paradoxa, quae homo alioqui cogitaturus esset de statu animarum post mortem, de reunitione illarum cum corporibus putrefactis, et de destructione universi creati, ita de ultimo judicio. De statu animarum post mortem cogitaturus esset haec paradoxa: quod homo tunc esset sicut halitus, aut sicut ventus, aut sicut aether, vel volitans in aere, vel non manens in loco, sed in Ubi, quod vocant Pu, ac nihil videret quia non ei oculi, nihil audiret quia non ei aures, nihil loqueretur quia non ei os, ita foret caecus, surdus et mutus, et jugiter in exspectatione, quae non potest non tristis esse, de receptione functionum istarum animae, ex quibus omne jucundum vitae ejus est, die ultimi judicii: et quod in simili statu misero essent animae omnium hominum a prima creatione, et quod illi qui ante quinquaginta ac sexaginta saecula vixerunt, adhuc in aere similiter volitarent, aut in Pu manerent et exspectarent judicium: praeter lamentabilia alia.